Haec pagina emendata est
60
C a p. I.

cies, quæ secundum hominem dicebantur pulcherrimæ, ex apta Dei compositione? quod cæsaries altæ? quam profunda pectora? quam operationi patentes scapulæ? quot corpora ad usus bonos, si voluissent, composita? quot tibiæ? quot manus? quot bracchia? in quibus si nil quæreretur, nisi quod extra pulchrum est, non utique involverentur aquis, aut raperentur ad infima. Sed ii omnes obvoluti peccati nigredine, in domum nigram, infernum, scilicet, nigredinis hujusmodi principi deputatam, demersi sunt, inibi experientes, quæ sit differentia inter denigratos peccato, & inter hos qui pro Christo, passionibus, & his quæ passionibus comitantur, adstricti sunt. Hi strident in tenebris; aliorum gloria in luce est: unde & hic dictum est, Nigra sum, sed formosa. Ecclesia enim Dei nigra est, vel passione corporis, vel maceratione carnis, & spiritus attritione, quia Christum sequitur, quousque pertingat ad ipsum. Sequitur;


Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

Dvobus præmissis, duo quoque sund subjecta. Ei namque quod dictum est, Nigra sum, subjungitur id quod dictum est, sicut tabernacula Cedar: ei vero quod positum est, sed formosa, supponitur id quod dictum est, sicut pelles Salomonis. Quæ sic posita sic intelligamus. Cedar namque filius suisse Ismael intelligitur;[1] qui postquam adolevit, inter fratres suos habitare dedignatus, sibi solitudinem inhabitandam elegit, erigens sibi tabernacula, quæ aeris omnem

  1. Gen. 25.13.
incle-