Haec pagina emendata est
59
C a p. I.

signavimus, ut hinc constet, quia omnes qui pie volunt in Christo vivere, necesse est ut persecutionem corporalem, qualem isti, vel qualem omnes per mundum late martyres invincibiliter pro Christo passi sunt, sustineant; aut certe spiritualem, qualem plangit apostolus, dicens, Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis hujus?[1] Omnes enim nigredo insolvit[2] vel qualis ex persecutione corporis est, vel qualis ex impetu animi reluctantis. Ait ergo Sponsa hæ filiabus Jerusalem, quas erudiendas suscepit; filiæ Jerusalem, attendite quia nigra sum, ad omne quidem periculum, ad omne genus mortis suscipiendum prompta, ad omnem tentationem subeundam parata; ita ut neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Potestates, nec cætera quæ sequuntur, quæ apostolus connumerat, eam separate queant a charitate Dei, qua est in Christo Iesu[3] Tu quoque quæ filia Jerusalem dici desideras, me spectando, exemplum me tibi proponendo, sta, accedens ad servitutem Dei, ne facile movearis; quia ex hac nigredine indicibilis tibi forma decoras adveniet: sic enim scriptum, est, Nigra sum, sed formosa. Quæ quidem forma hinc primo est, quod ad imaginem & similitudinem Dei homo creatus est; ad imaginem, ex ratione; ad similitudinem, ex virtutis imitatione: Nam si rationem quis habeat, & virtutem imitari desistat, imago quidem est; sed in qua placere possit, deest similitudo: de qualibus scriptum est, Videns autem Deus, quod multa malitia hominum esset in terra, & cuncta cogitatio cordis esset intenta ad malum omni tempore; pœnituit eum,[4] & delevit, non agnoscens imaginem deformatam, & non admissa similitudine in decorem. In tanta vero multitudine hominum quæ aquis deleta est, quod erant fa-

  1. Rom. 7.24.
  2. f. obvoluit, ut infra.
  3. Rom. 8.38, 39.
  4. Gen. 6.5, 6.
cies,
I 2