Haec pagina emendata est
58
C a p. I.

formæ in se, plus decoris, plus honoris, & honestatis, omni eo quod visus allicit, quod mortalium affectus in se rapit & distrahit: inde enim subditur, Nigra sum, sed formosa. Hanc nigredinem, spirituales operantur affectus. Sanctus enim Spiritus hanc inducit nigredinem: ipse Dei amorem infundit cordibus, contemptu dat seculi, caduca dat spernere, amare quæ æterna sunt: ad hæc affectus excitat, iis acquirendis laborat, in iis orat, in iis jejunat, in iis corpus assidue macerat, mundumque sibi, & se mundo contemtibilem parat. Hanc sibi nigredem Dominus noster Jesus Christus affuturam declarat, dicens, Quia oportet me ire Ierosolymani, & multa pati a senioribus, & Scribis, & principibus Sacerdotum, & occidi.[1] Quam quidem ejus nigredinem Evangeliorum textus denunciat, exsequens ea quæ sustinuit, quæ pro homine redimendo pati voluit; quamque novissime mirabiliter resurgendo, & sic in cœlos ascendendo, Spiritumque Sanctum mittendo, in miram decoris formam transmutavit. Apprehendit & hæc nigredo Petrum ejus apostolum, cum Herodes illum quatuor tradens quaternionibus militum, captum detinuit, & vinctum duabus catenis in carcere fortiter alligavit; qui cum in mane producendus esset ad gladium, ipsa nocte edoctus per angelum, omnes pertransivit custodias, portam quoque ferream, quæ ultro sibi aperta est, Angelo ducente, evadens, Ad se reversus, dixit; Nunc scio vere quia emisit Dominus angelum suum, & eripuit me, &c.[2] Paulus quoque se hæc participare asserens, ait, In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagus super modum, in mortibus frequenter.[3] Hanc itaque nigredinem, in Christo qui caput est totius Ecclesiæ, & in membris ejus præcipuis, Petro & Paulo idcirco as-

  1. Matth. 16.21.
  2. Act. 12.11.
  3. Cor. 2. 11.23.
signavimus