Haec pagina emendata est
56
C a p. I.

de quo propheta ait, Miser factus suus, & curvatus sum usque finem,[1] ejus proculdubio plangens miseriam, qui sic a bono discedens, terminat in morte vitam. Nolens vero in hunc modum nos incurvari Dominus, mulierem in Evangelio decem & octo annis inclinatam, nec valentem sursum respicere, sanatam erexit, de infirma sanam, de curva rectam faciens; seipsum esse ostendens, cujus dilectio sanar, & erigit, rectos facit, & suscipit. Sequitur;


4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem.

Sponsum sum hactenus Sponsa alloquuta est, quæ est vel Ecclesia Dei, vel anima quæque perfecta, jam mundum nauseans, & Deum puro corde contemplans: hæc autem expetens osculum, ait, Osculetur me osculo oris sui. Quod quia nondum datur, sed in tempus illud defertur, quo post resurrectionem omnium, animæ corporibus ipsis coadunatæ, in quibus gratum Deo famulatum exhibuerunt, perenni jucundabuntur æternitate, & simul immortalitate donabuntur. Sed ei a Sponso responsum est; Quod petis osculum, nunc quidem non do, sed cum jam Deus erit omnia in omnibus, & fratrum vestrorum impletus erit numerus, tunc me donaturum promitto: ad quem fratrum implendum numerum, te quidem aptam considero; & hoc ideo, quia meliora sunt ubera tua vino. Qua exhilarata responsione, iterum ipsum alloquitur, dicens, Oleum effusum nomen tuum: & item illud, Trahe me post te, ut tuorum uberum adjuta virtute, cum ea multitudine quæ deceat te, tandem per-

  1. Psal. 37.7.
veniam