Haec pagina emendata est
55
C a p. I.

enim, prima sui responsione Sponsæ respondit superius, Non est tua repellenda oratio, quia meliora sunt ubera tua vino: unde cum hic, Sponsus Sponsæ dicat esse ubera, & in sequenti, Sponsa Sponsi ubera esse profiteatur, illis aut eadem ubera esse necesse est, aut equidam assignate diversa: sed ne moram impedimenta faciant, ubera eadem Sponse fore testamur, & Sponsæ. Hæc enim ubera, divina fore testamur eloquia; quæ quidem Dei sunt, ab ipso divinitus inspirata: sunt & Ecclesiæ, ipsi ad enutriendos & erudiendos populos, ex Dei gratia concessa. Ait igitur hæc Sponsa, Exultabimus, & lætabimur in te; memores uberum tuorum, id est, divinorum eloquiorum, quæ a te inspirata sunt, & a te mihi dante concessa. Super vinum, id est, super intelligentiam omnium eloquiorum, quæ, ut vinum avertit animos, sic animam auertunt a te, & manibus detinent occumatam. Sequitur;


Recti diligunt te.

Qvæ nimirum adjectio, supradictorum est commendatio. Nullus enim diligit, nisi qui rectus est, nec quis rectus esse potest, & non diligere. Rectus enim est, qui caput ad hoc erigit ad quod creatus est, illuc toto corpore extenditur, unde sibi esse, vivere, sapere, & intelligere, concessu est. Vnde hoc cuiquam, nisi a Deu est? Ait enim Psalmus, Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, & non ipsi nos.[1] Qui ergo se ad Deum erigit, rectus est, quia illuc proculdubio tendit, unde sibi ista adesse recognoscat: qui vero deorsum flectitur, qui ad mundum inclinatur, caput deorsum figens, pedes sursum erigens, monstro assimilatur, & curvus est;

  1. Psal. 99.3.
de