Haec pagina emendata est
53
C a p. I.

quidem mansiones, cœlestium virtutum habitationes diversæ sunt, & diversæ gloriæ, quibus secreto modo suo quem movit Dominus, easdem disponit & ordinat, ut in iis locum gloriæ & habitationis suæ sanctæ constituat. Hæc quis discernit & separat? horum contubernia quis dividit & dijudicat? Alta quidem est, & intellectu nostro incognita, incomprehensibilis illa omnium virtutum & angelorum inhabitatio, qui nobis invisibiles, stantes & stabiles in tentatione reperti sunt; & corruentibus iis qui mente contra Dominum elati ceciderunt, merito suæ constantiæ stabiliti, & Deo perpetua charitate conjuncti sunt. Quorum ut nobis nota sunt nomina, sic sunt virtutes incognitæ, cœlum & terram continentes, cuncta quæ fiunt in iis disponentes, vitam justorum moderantes, & quæ debentur malis supplicia non ignorantes: quorum numerum scit solus conditor Deus, qui hos creavit ab initio, & eorum perenni fruitur & jucundatur obsequio: horum naturam scit trinitas sancta, scit numerum in trinitate persona secunda, Dominus noste Jesus Christus, qui cum as passionem duceretur, ait, Converte gladium tuum in locum suum. An put as quia non possum rogare Patrem meii, & exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorii.[1] Quæ duodecim legiones septuaginta nove millia, & nongenti, & nonaginta duo, id est, octoginta millia, octo minus inveniuntur. Aliorum vero nobis incognitus est numerus, qui inæstimabiles Deo laudes resonant, & iis occupati laudibus non fatigantur, aut deficiunt, sed harum frequentatione laudum potius delectari, magis est; ut vel in ejus quam cernunt majestatis amore & agnitione semper proficiant, vel ad perfectum adducti, in eo quod jam diu adepti sunt, sine fine stabiles perseverent. Hæ itaque mansiones cellaria sunt,

  1. Mat. 26.52, 53.
in
H 3