Haec pagina emendata est
52
C a p. I.

tutem aliquam, Sponsa hæc in cellaria Regis introducitur, ut ejus aut noscat opes, & ex opibus quis sit, qualisque, quantusque sit is quem desiderat, recogniscat. Quod advertens Sponsa hæc, & agens gratias, ait, introduxit me Rex in cellaria sua: exultabimus, & lætabimur in te. Ecce quod in cellariis est, in cellariis exultat: & sunt quidem cellaria divini palatii pars aliqua, opes in se Regis continens, & secreta. Regis vero palatium illud est, cujus meminit propheta, dicens, O Israel, quam magna est domus Dei & ingens? locus possessionis ejus magnus, & non habet consummationem excelsus, & immensus.[1] Hinc ejus attendamus palatium, quod utique tantum est, quantum creatura protenditur. Ejus longum, latum, & altum, omnis emetitur creaturæ dimensionem. Quod si mente procedas ulterius, audi Scripturam; ait enim, Non habet consummationem, excelsus, & immensus: in omni quippe creatura Deus est. Sed nunquid cum creatura consummatus est Deus, ut ubi finem suscipit creatura, ibi finem fortiatur & Deus? Absit hoc, & ab humana procul intelligentia repellatur. Deus enim sicut immensus est, sic infinitus est, & æternus: quod si infinitus est, non est utique quod finem habeat; sed ubi terminum creaturæ constituit, ibi in simplicitate & puritate sua se suscipit: juxta quod in Evangelio testatur veritas, dicens, Clarifica me pater apud temet ipsum, claritate quam habui antequam mundas fieret.[2] Erat quippe tunc Panter in Filio & Spiritu sancto, erat Filius in Patre & Spiritu sancto, erat & Spiritus Santus in Patre & Filio, beatam complens Trinitatem, & unam sanctificans in substantia unitatem. hoc itaque Regis palatium est; & sunt eius cellaria, mansiones quædam cœlestes, quarum meminit Dominus, dicens, In domo Patris mei mansiones multa sunt.[3] Quæ

  1. Bar. 3.24, 25.
  2. Joan. 17.5.
  3. Joan. 14.2.
quidem