Haec pagina emendata est
49
C a p. I.

mala pertrahunt, & occidant, & de eorum mortibus glorientur, & se fatient. Sic in mundo perficitur odibilis ista venation, in qua auctor malitiæ spiritus cornu suggerit, voce monet, & ad suggerendum quod vult, homines malos spiritusque perversos admittit, & innumeros, tentationi non resistentes, occidit. Dei vero Spiritus longe in contrarium operatur: hic dat velle bonum, dat effectu peragere quod bonum est; dat in iis oblectari quæ sursum sunt, & eorum quæ sursum sunt incessabiliter odore respergi. Divini Spiritus unctio quidem mirabilis, qui eam, quam perungit, pellem, habilem reddit & consutilem, & ad summi regis ornamentum præstat aptabilem. Hujus unguenti odore perfunditur, qui assidue in lege Domini meditatur, aptans sese, ut quibuscunque resistat noxiis, nullis se addicat peccatis, sanctorum se moribus applicet, hos imitando se santificet, & odore perfusus unguentorum spiritualium, in his semper gaudeat, securus oblectetur & quiescat. Obsecrat igitur in hunc modum, Trahe me post te, id est, Tu, ad quem non venitur nisi per te, mihi funem tui amoris innectte, quo pertrahar ad te, quo alias[1] divertere non sinat me. Ait enim Salomon, quic funiculus triplex non facile rumpitur;[2] quem si membris meis maligni manu innecti permiseris, ut cor meum cogitando mala pertrahat ad se, linguam meam hæc loquendo totam inflammet ex se, & corpus meum hæc agendo inclinet totum & divertat ad se; quid mihi, nisi ut dicam illud apostoli? Infelix ego homo: quis me liberabit de corpori mortis hujus?[3] Tu mihi, Domine, respondeas, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.[4] Hæc me tua, Domine, gratia liberet, quia fortis es & potens: in hoc prælio, tu funem ejus de manu potenti fortior eripias; tu hunc abrumpast; tu

  1. qui alio
  2. Eccles. 4.12.
  3. Rom. 7.24.
  4. Vers. 25.
funiculum
H