Haec pagina emendata est
48
C a p. I.

consummandis semper intendat: unde ad Deum loquens, ait, Post te, id est, in iis qui tibi placita sunt, in quibus te præducem habeam, in iis me derine, nec aberrare me, vel alias deflectere me permittas: sic enim scriptum est, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.[1] Vt ergo accedamus ad Deum, Patre trahente opus est, ut nos ipse præveniat, sic[2] ducem præbeat, & cum duxerit, ipse suscipiat. Item quoque scriptum legimus, Et ego si exaltatus fuero a terro, omnia traham ad meipsum.[3] Christus quidem a terra exaltatus est, cum in crucem est a terra levatus: item exaltatus est, cum terram deserens, in cœlo est ad dextram Patris collocatus: qua sui consideratione, vel in cruce positi, vel ad dextram Patris elevati, electa quæque trahit ad se, dum & se vitiis crucifigunt, & terrena non curantes, ad sedentem desuper in alta suspendunt. Alta namque petit, qui trahitur, & levare se super se totuse intendit, virtutum montem coram se conspicit, & dum ejus ardua apprehendere nititur, in imo se quandoque conspicit, & miratur. Clamat itaque dicens, Trahe me post te, quia de valle hac non ascendo, nisi per te. Quod si porrectam tibi manum Dei senseris, & extractum de valle miseriarum, & de luto fæcis agnoveris, manum apprehendere, tene, deosculare, & dic, Non dimittam te, nisi benedixeris mihi:[4] Illi gratias habe, qui vere deducet te, ut curras in odore unguentorum suorum: quod per simile dictum agnoveris. Currunt enim canes sagacitate narium, ut feras comprehendant, quæ dum fugiunt, odore sui densitatem aeris inficiunt, sicque viam sequentibus, qua comprehendantur, ostendunt. Relatio quidem ista, dæmonum figura est: fugiunt enim qui tentantur, & sunt maligni spiritus, qut mali homines, qui sequuntur, ut fugientes ad

  1. Joan. 6.44.
  2. f. se
  3. Joan. 12.32.
  4. Gen. 32.26.
mala