Haec pagina emendata est
40
C a p. I.

nuat; & quod in deliciis Dei dulcius habebatur, emissum nobis in salutem cœlitus esse, demonstrat. Hæc Verbum carnem factum, quod est, Deum factum homine, homini in se homine misericorditer subvenisse, declarat, quæ dicta ejus & facta, quæ Christus in vita hac mirabiliter gessit, ex primens; regnum quoque ejus, & vitam, quæ sine caritura est, bonis omnibus repromittens. Omnem homine venientem in hunc mundum hujus dulcedine lactis exhilarat. Cæteris tamen lac acidum propinat, dicens, Væ vobis Scribæ & Pharisæi, quia clauditis regnum cœlorum ante homines.[1] Quo in loco, Væ, septies interminans, lac illud innuit, quod vere in dentium stuporem acidum, in sine reprobis omnibus daturus est, dicens, Ite maledicti in ignem æternum, qui præparatus est diabolo & angelis ejus.[2] His itaque de Sponsæ uberibus, in modum præfatiunculæ, prælibatis, & illud adjiciendum est, quod sicut humano corpori sic infixa sunt ubera, ut unum partem dexteram, alterum lævam obtineat; sic omnis Scriptura divinitus inspirata, sic quidem monitis & verbis distincta est, ut quædam lævæ Ecclesiæ, quædam ejus dextræ deputatæsint. Habet enim Ecclesia lævam, habet & dextram. Læva ejus hæc vita est, ejus dextra vita quæ futura est, quæ & æterna est. Omnes itaque Scripturæ, quas vel primum, vel Testamentum novum continet, quæ sic editæ sunt ut vitam hanc præsentem instituant, docentes, qualiter hoc mundo, & iis quæ mundi sunt, homo uti debeat, ut vitam hanc absq; Dei offensa transcurrat, vitia declinando quæ Ecclesiæ uberi sinistro deputatæ sunt. Uberi vero dextro illæ assignatæ sunt, quæ mundum, & ea quæ mundi sunt, spernere ejus delicias abhorrere, Deum solum diligere, hunc appetere,

  1. Math. 23.13.
  2. Matth. 25.41.
hinc