Haec pagina emendata est
36
C a p. I.

admistione corporis impeditam; aliis substantiam nulla commistione corporis involutam. In quibus omnibus venustatem venerabilem, & decorem indicibilem considerans, artem tamen ipsam plus in ipso miratur artifice, quam totam hoc quod attendit in ordine creaturæ: in quem mentis infigens oculum, velut in profundum maris, avolat; tanta in ipsa divinitate contemplans, quanta nec lingua dicere, nec in præsenti potest mens etiam sancta concipere. Movetur cœlum, suo feruntur astra circuitu, Planetæ suis moventur in circulis, deputatorum sibi movetur aer flatu spirituum, mare terram circumstringens reddit immobilem: in iis animalia formis variis & figuris obambulant, metallorum fulgent species, arrident fructuum grata suavitas; & innumerabilium rerum color, odor, atque sapor, sensus mortalium multa sua varietate perstringunt, & est in iis omnibus ordo pulcherrimus, merito ipsius sapientiæ sic disponentis universa, laudabilis. Glorificatus vero spiritus formas omnes in materia, decorem totum creaturæ mente percurrens, sanctum illud ingreditur summæ divinitatis arcanus; ubi rerum omnium causas, omnem denique creaturam, sicut in mente est, & semper vivit, longe plenius inspicit, quam eam, dum sub tempore laberetur, aspiceret. Thesauros itaque sapientiæ & scientiæ intrediens, totum quod ornare & beatificare mentem potest, invenit affluenter; ut nil ei jam desit in ulla gratia, sed confidenter jam dicat Domino Jesu, Sufficit mihi gratia tua.[1] Nam intra divinitatis unda collectus homo, a magnifica illa gloria mortali ejus absorpto, pace, & tranquillitate, omniumq; desiderabilium affluit abundantia. Sic cuiq; electorum infundente se superessentiali Spiritu illo & increato, ut in omnibus, ipse sit omnia, eo quod om-

  1. Cor. 2. 12.9.
nium