Haec pagina emendata est
32
C a p. I.

Filii sui, quios ejus est. Ipse enim Spiritus osculum est quod dat Pater; osculum quod dat Filius; quia vapor est, & procedens ab utroque suavitas: qui sicut ab utroque procedit, sic & Pater ipsum & Filius in beatorum corda diffundit. De ipso enim ait Dominus, Mittam vobis Spiritum:[1] & alibi, Spiritum quem mittit Pater in nomine meo.[2] Petit ergo a Patre, per Filium sibi Spiritum dari; ut de ipso gratiarum dona percipiens, in novum quendam decorem transeat, ut in illa die, a Patre per Filium vocem contratulationis audiar, & osculum congratulationis accipiat. Vox enim congratulationis est qua Dominus illa die dicturus est, Euge serve bone,[3] & illa ad Virtutes cœlestes, Congratulamini mihi de ove perdita. Congratulamini de drachma invenia;[4] acsi dicat, Quis sit, vel quantus Ecclesiæ decor, attendite; quot gratiarum donis, quanta virtutum gloria fulgeat, intelligire; quod pro tali ac pro tanta laboraverim, una mecum congaudete. Quæ (quæso) futura est ad vocem hanc toti Ecclesiæ pax? quæ animarum sanctarum futura est in mente tranquillitas? cum ad hanc Sponsi congratulationem, de sua jam gloria secura, non erit amplius quod timeat, quod de cætero perhorrescat. Et hæc quidem pax est ista securitas in quam suspirat Ecclesia; ut die illa, qua tremebunt angeli, pertimescent Archangeli, Sponsum sibi placatum habeat, & per ejus Spiritum sanctificata, in virtutum sibi decore complaceat; & per osculum Filii, qui Spiritus Sanctus est, a Sponso pacem, congratulationem, & dona repromissa percipiat: cujus nos participes efficiat Dominus Jesus, qui est in secula. Amen.

  1. Joan. 15.26.
  2. Joan. 14.26
  3. Matth. 25.21.
  4. Luc. 15.6.
Osculetur