Haec pagina emendata est
31
C a p. I.

& affligunt, intelligenda prorsus sunt omni, quibus agente misericordia, divinitatis intuitu, qualibet id exigenti necessitate corporali seu spirituali, subvenimus. In membris enim suis, duobus modis, ut dictum est, esurit, & sitit, & alget Dominus, nunc remedium corporale, nunc spirituale desiderans; uno vero modo in se: non enim a nobis hoc solum exigit, ut fratribus necessaria impendamus; vult ut nostra fides & caritas in ipsum principaliter intendatur, & in proximum ab ipso secundario derivetur. Quæ itaque spectant ad proximum, hæc in membris suis esurit, sitit Dominus, & expostulat: quæ vero non ad proximum sunt, sed ob Christi reverentiam observantur, hæc ea sunt quæ Dominus in seipso esurire dicitur, & sitire, quod ipsi hoc idem est, quod & velle. Veniens autem Dominus ad siculaneam, esurivit;[1] & pendens in cruce dixit, Sitio.[2] Quid esurivit, aut sitiit? nostram proculdubio salutem, nostram fidem, & quæ in ipsum est, caritatem, longanimaitatem, & continentiam, & virtures alias, quæ licet non intendant in proximum observantur ob Deum: virtutes enim quæ in proximum sunt, tam in se, quam in membris suis esurit; has vero quæ ad se, in seipso. Constat itaque jam dicta verborum clausula omnes animæ dores, Ecclesiæ bona generaliter omnia, comprehendi. Et hoc congratulationis est osculum in quod suspirat Ecclesia, quod in Spiritu postulat omnis anima, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Sic ad Patrem loquens, os ejus, juxta hunc sensum. Filium nominans & tam ipsius Patris quam Filii osculum, Spiritum Sanctum intelligens. Ait enim, Osculetur me Pater, id est, me dignam osculo, ipse qui creavit, efficiat; & hoc, Osculo oris sui, id est, per Spiritum Sanctum

  1. Matth. 21.18.
  2. Joan. 19.28.
Filii