Haec pagina emendata est
27
C a p. I.

rum omnium designans plentitudinem; qua in præsenti vita Domino complacet quæque fidelis anima; qua etiam Sponso suo tota se conformat Ecclesia. Misericordia quippe sunt opera, ut pascatur pauper, & potetur, & vestiatur nudus, & hospes tecto suscipiatur, infirmus visitetur, & clausus. Sed nunquid in iis solum beneplacitum est Deo? Nunquid non sibi virtus complacet una quæ que? Quid enim sancta illa virginitas? quid castitas honoranda? quid Sanctorum parsimonia? quid silentium? quid prædicatio sanct? quid justitia, fortitudo, temperantia, ac prudentia? quid virtutes innumeræ, quarum in Scripturis sanctis laus est, quibus in acquirendis sibi continuus & afsiduus Sanctorum labor insudat! Quod si in iis Domino beneplacitum, quid est quod in judicio, cum bonis Ecclesiæ congratulabitur, hæc sola commemorabit Dominus quæ corporaliter exhibita? Bona quidem sunt, sed non sola. Constat itaque, jam dicta verborum clausula omnes animæ dotes, Ecclesiæ bona generaliter omnia comprehendi. Esurit enim Dominus, & sitit: quod tamen dicendo, nulli sanctam Divinitatem subjicimus passioni; ipsius enim Divinitatis summæ vita impassibilis est; quantumque vita temporalis passioni subjecta est est obnoxia, tantum vita illa æterna & increata ab omni prorsus est passione procul & extranea. Ex more tamen Spripturarum esurire dicitur, & sitire; nec uno tantum modo, sed pluribus. Esurit enim Dominus in membris suis, esurit in se. In membris esurit, cum quis suorum corporalit aut spiritualis victus necessitate adducitur: cui nimirum passioni caritas diversis operibus misericordiæ subvenit, attenuarum cibo potuque reficiens, spiritualia desiderantem spiritualibus instruens & ædificans:

nam
E 2