Haec pagina emendata est
342
C a p. VIII.

NB de Editor: Pagina ad sinistra cadebat. Nullae notae marginaliae per pagina 341 legere possebat.


Et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo.

Id est, Doctores habens fortissimos ceu turris, qui & parvulos nutrire sciunt, & omnia maligni jacula expellere. Et hoc mihi accidit ex eo tempore quo Christus me ceconciliauit.


Quasi pacem reperiens.

Qvia ipse est pax vera, faciens utraque unum.


11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos.

Vinea, id est catholica Ecclesia, fructu abundans fidei; fuit pacifico, id est, Christo, qui omnia pacificavit in cœlis & in terris; in ea, congregatione quæ multos populos possedit ex toto orbe, non in Judæa solum.


Tradidit eam custodibus.

Prophetis & Apostolis, vel Angelicis dignitatibus.

Vir