Haec pagina emendata est
325
C a p. VI.

5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.

Id est, oculos mentis tuæ. Noli quærere in tuæ peregrinationis itinere perfecte me cognoscere, quod fieri non potest; quia quo intentius me agnoscere quæris, eo certius me incomprehensibilem esse intelliges; & non quæras in via præmium quod tibi in patria reservatur.


Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. 6 Dentes tui sicut greges ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, & sterilis non est in eis.

Hi versiculi prius expositi sunt, sed repetitio firmitatis est indicium. In capillis, populi; in dentibus, Doctores; in gemellis fœtibus, duo præcepta charitatis intelliguntur.


Sicut cortex mali punici genæ tuæ, aqsque oculis tuis.

Genæ, sanctæ Ecclesiæ spirituales sunt Patres, qui virtutibus sunt mirabiles, & moribus venerabiles,

in
Tt 3