Haec pagina emendata est
321
C a p. V.

Plenæ hyacinthis.

Qvæ ad spem nos cœlestium atque amorem excitant, quia hyacinthus aerei coloris gemma est.


Venter ejus eburneus.

Venter ergo Dilecti fragilitatem humanitatis ejus designat, ebur decorem castitatis, Saphirus sublimitatem cœlestium virtutum.


Distinctus saphiris.

Qvia partim humana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione, morte; partim divina celsitudo moraculis, resurrectione, & ascensionis gloria intelligitur.


15 Crura illius columnæ marmoreæ.

Crurum vocabulo, itinera[1] incarnationis Christi insinuantur, quæ columnis marmoreis propter firmitatem & rectitudinem comparantur.


Quæ fundatæ sunt super bases aureas

Qvia quicquid per eum, vel de eo gestam est; omnia divinæ prævisionis[2] consilio ante tempora secularia disposita sunt.

  1. al. munera
  2. al. permissionis
Species
T t