Haec pagina emendata est
24
C a p. I.

multitudinem, Salomon (in quo sedem sibi sapientia constituerat) ipsa qua illustrabatur luce considerans, ipsam, velut Sponsam, in promissi sibi jamdiu Sponsi desideria positam, sui verba desiderii depromentem inducit hoc modo, Osculetur me osculo oris sui. Trina veso repetitione, qua dicitur, Osculetur me osculo oris sui, triplex osculum notat, quod se optare demonstrat: primum reconciliationis, ut dictum est: alterum, congratulationis: tertium, illud æternæ jucunditatis. Reconciliationem vero optabat Ecclesia, quæ se totam in Adam peccasse cognoverat: & hoc, quia non per alium quam per Unigenitum Patris ipsum, videlicet, Sponsum suum, posse fieri cognoscebat. Optat ut ipsam osculetur Pater, quod est, ut ipsi remittat itam osculo oris, id est, incarnatione Unigeniti sui, qui & os & Verbum est Patris. Unde & expresse dictum est, osculans Pater; sed osculo Filii; quia cum salvet Pater non sua quidem, sed ipsa Filii sui salvat incarnatione, quos salvat. Quam tamen incarnationem, quia vere operatus est & Pater (cum inseparabilis sit totius operatio Trinitatis) ideo recte, cum osculum oris sit, osculari inde dicitur Pater, id est, ipsam carnis assumptionem quam non habet in se, hanc tamen in Filio operari. His itaque de reconciliationis osculo dictis, ad investigandum id quod congratulationis osculum dicitur, juvante Domino, accedamus. Hoc enim & usus habet, & scriptura sæpe commemorat. Ait enim Isaac filio suo, Accede ad me, & da mihi soculum, fili mi; & acceßit, & osculatus est eum.[1] Legitur etiam de Jacob, quia cum fidisset Leam, & cognovisset eam consobrinam suam esse, amovis lapidem quo puieus claudebatur, & adaquato grege osculatus est eam, & elevato voce flevit.[2] Laban etiam, cum audisset venisse Iacob, cu-

  1. Gen 27.26, 27.
  2. Gen. 29.10, 11.
currit