Haec pagina emendata est
316
C a p. V.

5 Surrexi ut aperirem Dilecto meo.

Id est, verbum Domini prædicare.


Manus meæ distillaverunt myrrham; digiti mei pleni myrrha.

In manibus enim opera in digitis discretio designatur; in myrrha, continentia & passiones; quæ tunc probatissima est, cum solummodo pro charitate Dei & proximi, vel continentia, vel passiones fiunt.


6 Pessulum oslii mei aperui Dilecto meo.

Pessulum Sponso aperit, qui templum sui pectoris divina inspiratione adveniente pandit, id est, visitatione & inhabitatione dignum fecerit.


At ille inclinaverat, atque transierat.

Qvia nulli in hac vita plena visio Dei, sicut in futura conceditur, ideo transire dicitur Dilectus, id est, in futurum se videndum & perfruendum plenius ostendit.

Anima