Haec pagina emendata est
310
C a p. IV.

sanctorum martyrum; Cum pomorum fructibus, id est, sanctarum virtutum fructu.


14 Cypri cum nardo, nardus & crocus.

Cyprus arbor aromatica est, significans cœlestis gratiæ benedictionem: Nardus, Dominicæ passionis typum; crocus, charitatis fervorem exprimit. Conjungitur cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos pro Christo pati. Item nardus croco jungitur, cum charitate Christi mortem libenter suscipimus.


Fistula & cinamomum.

Fistula, quæ & cassia, arbor aromatica, sed modica, & ideo humiles spiritu designat. Item cinamomum, qui seipsos despiciunt, signat, quæ & ipsa est brevis ardor, sed odorifera & dulcis; sed humilitas magnam habet laudem & dulcedinem apud Deum.


Cum universis lignis Libani.

Sicut fistula & cinamomum, humiles santorum cogitationes; sic & ligna Libani, sublimes eorum actiones demonstrant.


Myrrha & aloe, cum omnibus primis unguentis.

Arbores sunt aromaticæ, quæ continentiam carnis exprimunt, cum omnibus primis unguentis, id est,

charismatibus