Haec pagina emendata est
308
C a p. IV.

10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea Sponsa!

Item mammæ nomine sancti Doctores, propter consolationem infirmorum, & parvulorum sustentationem quæ lacte fit, exprimuntur.


Pulchriora ubera tua vino.

Svavitas gratiæ pulchrior est susteritate Legis.


Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Fama suavissima diffusa per orbem totum fidei, latior est quam veteris legis, & Patrum, quæ in sola Judæa coangustatur.


11 Favus distillans labia tua, Sponsa!

Favus mel in cera est: mel autem in cera, spiritualis est divinorum eloquiorum sensus in litera. Mel stilans, quia multiplices sensus pene singulæ sententiæ habent. Labia Sponsæ, sunt Doctores, qui multifarios sensus sacris literis inesse pandunt.

Mel