Haec pagina emendata est
305
C a p. IV.

Quæ ædificata est cum propugnaculis.

Propugnacula autem ejusdem civitatis, Scripturarum Sanctarum munimina sunt, vel Patrum præcedentium exempla.


Mille clypei pendent ex ea.

Qv ia quot in divinis libris præcepta sunt, tot sunt nostri pectoris munimina, quibus contra omnes insidias defendimur.


Omnis amratura fortium.

Omnis inctructio est vel operationis, vel doctrinæ cœlestis, per quam non solum evadimus, sed & superamus.


5 Duo ubera tua sunt duo hinnuli capræ, gemelli qui pascuntur in liliis. 6 Donec adspiret dies, & inclinentur umbræ.

Dvo ubera duo sunt populi ex circumcisione venientes & gentilitate, qui per humilitatem quidem parves se intelligunt & peccatores, sed charitate currentes omnia obstacula mundi transeunt. Qui pascuntur

in
R r