Haec pagina emendata est
304
C a p. IV.

Et sterilis non est inter eas.

Non est qui in fœtus boni operis non agat.


3 Sicut vitta coccinea labia tua, & eloquium tuum dulce.

Vitta cocinea doctrina veritatis intelligitur. Labia Sponsæ cocco assimilantur, quia Dominici sanguinis (quo redempta est) pretium prædicare non cessat Ecclesia; vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit.


Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet.

In genis verecundia, in malo punico passio Christi exprimitur: habet ergo ruborem in genia Sponsa mali punici, cum sacramentum Dominicæ passionis verbis fatetur, & factis probat.


4 Sicut turris David collum tuum.

Turris David Ecclesia est, collum prædicatores quorum fide & constantia in eadem civitate firma est, & undique inexpugnabilis.

Quæ