Haec pagina emendata est
300
C a p. III.

9 Ferculum fecit sibi Salomon rex de lignis Libani.

Ferculum Salomonis, est sanctu Ecclesia quæ credentes ad æternæ beatitudinis epulas levat, quæ de fortibus animo, quasi lignis imputribilibus constructa est.


10 Columnas ejus fecti argenteas.

Columna argentea sunt Doctores, eloquii, luce fulgntes.


Reclinatorium aureum.

Reclinatorium aureum est spes perpetuæ quietis fidelibus promissæ.


Ascensu purpureum.

Ascensus purpureus quid aliud est, nisi martyrum sanguis, & passio Redemptoris nostri? quia non ascenditur ad epulas vitæ, nisi per mysterium passionis Christi.


Media charitate constravit propter filias Ierusalem.

Omnis enim qui charitatem habet Dei & proximi, ad hanc requiem, ad has epulas lætus perveniet. Hæc omnia ornamenta Ecclesiæ præstitit Christus, ob

nimiam.