Haec pagina emendata est
21
C a p. 1.

Dei, si placet, etiam momentanea, omnium hominum quantumcunq; debita mors æterna; cui dubitum est, quin præponderet ipsa mors unigeniti, licet temporalis, morti, licet æternæ, quorumcunque mortalium? Merito quippe majus est, & natura nirabilius, Deum mori, nulli peccato vel morti obnoxium, quam mori multitudinem quantumcunque mortalium & peccatorum. Inde nameque beatus Job, Vtinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, & calamitas quam patior, in statera.[1] Job quod est, dolens, designare Dominum Jesum, nulli jam dubium est: hic causam nostram ad Patrem agens, velut in cruce positus, ait, Vtinam appenderentur peccata mea; nostra quidem peccata, quibus iram meruimus, in unitate & sacramento corporis & capitis, sua nominans, atque dicens, Utinam attendas, Pater, peccata, quibus iram meruit homo, & calamitatem, id est, pœname quam in cruce patior ego, ad obedientiam tuam factus homo. Nam si utraque consideras (ut vere consideras) pœna mea, quasi arena maris, gravior apparebit, id est, pœna mea cum obedientia, longe peccatis hominum præponderabit; & tibi, in expiationem culpæ ejus, & præstationem pœnæ ab ipso debitæ, satis erit. Ecclesia itaque sancta, spiritu quo illustrabatur intelligens reconciliationem hanc, per manum mediatoris Domini Jesu dandam esse, inter soliloquia quibus ipsam fovebat spiritus, & accendebat amorem sanctum, intra moras jamdiu continuatæ spei, istud amoris Canticum inelectorum cordibus crebris iterabat suspiriis, ut diceret, Osculetur me osculo oris sui. In osculante vero patrem, a quo filius in hanc gratiam mittebatur, intelligens; ore vero ipso, quod ad osculum de more porrigitur, Filium qui mittebatur, qui os parris est &

  1. Job. 6.2.
sapientia,
D 3