Haec pagina emendata est
286
C a p. I.

NB de Editor: Pagina ad sinistra cadebat. Notae marginaliae per pagina 285 legere possebat, et nullae sunt.

gratiæ, simplicitatis spei, habeo, te largiente percepi: tu autem veraciter & sine comparatione pulcher es, & decorus, divinæ perpetuitate naturæ, & assumptæ humanitatis mirabili dignitate.


Lectulus noster floridus.

Requiescit Sponsa cum Sponso in lectulo, cum tempore pacis florido, pax sanctæ Ecclesiæ & virtutibus sanctis florescit, & spirituali prole multiplicatur.


16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypreßina.

Tigna & laquearia, doctores sanctæ Ecclesiæ, propter munimen & decorem, cedrina, & cypreßina propter eximias eorum virtutes, & odorem bonæ vitæ, signant; quorum verbo & exemplo Ecclesia sustentatur, ne hæretica pravitate discutiatur. Odor cedri serpentes fugat, quod convenit illis qui in virtute verbi cœlestis, venenata hæreticorum dogmata solent exstirpare. Cypressus quæ suæ venustatem comæ nullo ventorum impulsu deponit, constantiam eorum exprimit, qui sanctam Ecclesiam altioribus virtutum ornamentis, ut laquearia, decorant.

C a p.