Haec pagina emendata est
285
C a p. I.

rismata divina, quæ post resurrectionem largitus est in baptismo sui participibus.


In vineis Engaddi.

Engaddi, fons hædi, baptismum significat.


14 Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es.[1]

Pulchra es, operibus mundis, quibus sobrie in hoc seculo conversatio, pulchra in simplicitate cordis, quia pro sola æternitatis intentione bonis actibus insistis.


Oculi tui columbarum.

Oculi cordis tui mundi ac simplices, & ab omni duplicitate fallendi immunes. Vel, sensus tui spirituali sunt intellectu præditi.


15 Ecce tu pulcher es, Dilecte mihi, & decorus.[2]

Audiens sancta Ecclesia geminam sibi a Domino pulchritudinem, operis, videlicet, & intentionis, cum simplicitate puri cordis esse attributam, devota voce respondet, Ego quidem quicquid pulchritudinis,

  1. Vox Christi.
  2. Voc Ecclesiæ
gratiæ,
Oo 3