Haec pagina emendata est
281
C a p. I.

4 Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem.[1]

Nigra sum in pressuris persecutionum, sed formosa in decore virtutum; quod est, Nigra quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum ornata decore virtutem refulgeo.


Sicut Tabernacula Kedar, sicut pellis Salomonis.

Kedar filius Ismaelis, quod interpretatur, tenebra. Dicit sancta Ecclesia se nigram ut Kedar, quia afflictionibus infidelium ita est obscurata, quasi totius mundi fieret inimica. Salomon & nomine & vita pacificus erat, qui sibi tentoria de mortuorum animalium pellibus faciebat; ita Dominus Ecclesiam de illis animalibus sibi creat, quæ desideria carnis in se mortificant; ergo est Ecclesia similis pellis Salomonis.


5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.

Id est, Nolite mirari si hominibus desposita sim, quia æstus nimiæ persecutionis, vel amor Christi me decoloravit.

  1. Ecclesia ad noviter conversæ.
Filii
O o