Haec pagina emendata est
280
C a p. I

NB de Editor: Pagina ad sinistra cadebat. Notae marginaliae per pagina 279 legere possebat.

salem festineums, ut te ascendentem in cœlum sequamur.


Introduxit me Rex in cellaria sua.[1]

Id est, in gaudia cœlestis patriæ æterna. Cella ria Regis æterni, gaudia sunt cœlestis patriæ, in quæ nunc Ecclesia introducta est per fidem, introducenda plenius per rem.


Exultabimus & lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum.

In te, non, in nobis, memores per omnia fidei gratiam super Legis doctrinam; quod est dicere, nequaquam nos de perceptis extollimus, sed in omni, quod bene vivimus, de tua misericordia exultabimus, memores quanta pietate nos recreare, qualiter austeritatem Legis, gratia Evangelicæ fidea dignatus es mitigare.


Recti diligunt te.

Nullus te diligit nisi rectus, & nullus est rectus nisi qui te diligit.

  1. Vox Ecclesiæ.
4 Nigra