Haec pagina emendata est
19
C a p. 1.

in omnes voluntates ejus,[1] & ipsius vera sunt judicia, in semetipsis justificata.[2] Ascendens itaque crucem Deus, & ad clavos manus innocentes expandens, ut locum mortis consecravit ad vitam, sic qui tenebantur in morte revocavit ad vitam. Ejus enim de cruce stillante sanguine petræ fissæ suat, ut corporalis pateret aditus, quo precium illud sacratissimum, angelicis exceptum manibus, perferretur ad inferos; ut ligni vitæ fructu communicato, in libertatem vitæ recurrerent, qui sub hujus gratiæ fide simus & expectatione tenebantur in inferno. Quid ergo est, in quo jam justitia conqueratur? In Paradito lignum Positum est, bonum ad vescendum, pulchrum oculis, aspectuque delectabile; & tulit mulier de frutu illius, & comedit; deditque viro suo, qui comedit:[3] & inobedientia sic consummata, ad mortem via parata est: in Ecclesia quoque lignum crucis erectum est, cujus & aspectus ejus erat temporalis illa mors, qua plectebantur rei, qui ob reatus varios addicebantur cruci: ad lignum hoc extendit manus æterna illa sapientia, & gustavit fructum hunc, non hoc suggerente serpente, aut muliere suadente. Olim quidem serpens hoc fecerat, ut mulier concupiscendo quod non debuit, uelut caro, delectaretur; vir in hoc ipsum, quasi sensus rationalis, acquiesceret, sicque viam sibi paraverat, qua immortalium[4] corda illaberetur, & ad se traheret universa: sed evacuatur ad crucem totum quod ejus est; Serpens Christo nil suggerit; non delectatur hic caro; sensus ipse rationalis in spiritu carnem trahit post se, ad sustinenda dura crucis, & mortis amata degustanda. Virtus igitur in cruce residet; & ipsam eo ascendente qui Dei virtus est & sapientia, in ipsa & virtus & sapientia collocatur. Hæc

  1. Psal. 110.2.
  2. Psal. 18.10.
  3. Gen. 3.6.
  4. f. in mortalium
viam
D 2