Haec pagina emendata est
18
C a p. 1.

plurimum misericordiæ tandem locus datus est in excelsis, in ipsius sanctæ & summæ Trinitatis abditis & occultis; ubi tam mirabiliter, quam pie dispositum est, ut in quo creaverat universa Pater, in ipso perdita restauraret. Hoc consilium illud antequam est, de quo propheta ait, Consilium tuum, Domine, antiquum verum fiat. Hoc est quod a seculis absconditum,[1] vocat Paulus, sacramentum. Obedivit itaque Patri Filius, tam quidem mirabilius, tamque sacratius, quam non seniori junior, non majori minor, sed omnipotenti, magno, magnus, immensus, omnipotens, æqualis in omnibus, obedivit, sicut in propheta dictum est, In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam.[2] Magnus quippe liber est scientiæ & spientiæ Dei, in quo eum semper legeris, nullus ejus unquam finis occurrit: interiores ejus paginas solus ejus scriptor inspexit. In hoc & homines, & angeli sine sine proficiunt; & thesaurus ille Dei, quotcunque semper laurentibus, nunquam exhauriri poterit: a sine usque ad finem ejus sapientia sola & summa pertingit. In hoc omnes scribuntur homines, & dies formantur, meritaque singulorum comprehensa sunt, & unicuique beatitudo debita expressa continetur. In hujus libri capite quasi parte præcipura, scriptum est Incarnationis hoc sacramentum, eo quod in cunctis quæ mirabiliter operatus est Deus, creando singula, creata conservando, & quae conservat lege mirabili disponendo, nil adeo stupendum est aut mirabile, quam quod scipsum exinanivit Deus, temporalitatem æternus subiit, immoralis morte absorptus est, & in omnibus immutabili permanente lege naturæ, natura tantum divina in exinanitione sua, ad misericordiæ jubentis imperium, affectavidetur injuria. Sed opera Domino magna sunt, exquisita

  1. Col. 1.26.
  2. Psal. 30.9.
in