Haec pagina emendata est
17
C a p. 1.

qui in Judicem offendit æternum, proculdubio quod meruit æternum fuit; nam sine sine pœnam irrogat potestas illa judiciaria, quæ sine caret: & ut homo de manu Domini bonum sine sine perciperet, si in veritate stetisset; sic & malum sine sine meruit, cum a veritate recessit. Nam ut bonus angelus, primum lux, & postea firmamentum fuit,[1] cum ipsi, qui ad Auqilonem sedem cupiebat ponere; con consensit: sic & homo, si tentationi restitisset, hoc ipso contra tentationem & peccatum confirmari meruisset, ut deinceps nec peccare, nec tentari potuisset; sed statuto sibi dierum numero hic innocenter exacto, custato ligno vitæ, ad æquilatem angelorum, ipso qui creaverat & in hoc potenter operante, pervinisset. Sicut igitur æternum foret obedentiæ præmium: sic æqua lance justitiæ, cui post peccatum homo totus obnoxium, ruebat totus in infernum. Hinc enim propheta ait, Misericordi & veritas obviaverunt sibi,[2] quod idem est, acsi dicatur, misericordia & justitia sibi contra se venire cœperunt; nam qui sibi sunt obvii, ex adverso veniunt, & velut in oppositatendunt; sic misericordia & veritas, statim post peccatum, tendere in diversa cœperunt; ad pœnas hominem veritas exigebat, de cujus reparatione misericordia melius aliquid disponebat. Et fuit hæc mirabilis obviatio, justitia hominem ad inferna trahente, illa hominem ad amissa reducere cupiente. Sed invalescente justitia, in pœnas homo datus est, miserias, & ærumnas, & mortem gustans in seculo, corruptionem in sepulchro, & post omnia, tenebras in inferno. Cumque magna jam parte satisfactum esset justitiæ, punita jamdiu culpa, post annorum multa curricula, pulsanti semper & instanti,

  1. Isai. 14.13.
  2. Psal. 84.11
plurimum
D