Haec pagina emendata est
12
C a p. 1.

lentissimæ committit plentitudini. Hic seorsum habitans, non potest non meditari quod diligit; nequit non contemplari, quod apperit: desuper immissa siti, in fontem illum vivum inardescit, & dulci pane quotidie lachrymarum resicitur; dum sua in longum protrahi desideria dolet, & lachrymis suffusa conqueritur. Hic illud secum frequenter repetit & revolvit,Mihi vivere Christus est, & mori lucrum: Dissolvi cupio, & esse cum Christo.[1] Et illud, Heu mihi quod incolatus meus prolongatus est.[2] Sentire quidem cogitur, & in se experiri compellitur, quid sibi desit a summo, ab æternitate quam procul sit. Absolutus a carne spiritus vidit manifeste quem diligit, fruitur bono quod appetit, sui dilatione desiderii non torquetur, prorsus dolore non tangitur; amor ibi totus in luce est, totus in gaudio conquiescit: amoris vero in præsenti vita fatigatio pulchre describitur, cum dicitur, Risus dolore miscebitur, & novißima gaudii lactus occupas.[3] In hac quidem vita, fidelis animæ risus hic est, quod conscientia munda, corde perfecto, amoris integritate plenissima, se novit in alta forsequi Dominum Jesum, & suæ mentis osculum in ejus humana simul & divina porrigere: hic vero risus adhuc dolori commistus est, & hoc gaudium luctus occupat; cum, quem corde sequitur, se nondum apprehendere novit; & quod plus omnibus appetit, id sibi differi considerat. Hinc amantis animæ dolor, hinc lachrymæ, quibus se per noctes lavat, & suæ stratum mentis irrigat, ut jam mundata mundetur amplius, & quæ pulchra fuerat, longe pulchrior enitescat. His confisa virtutibus anima, hujus sibi decoris conscia, post expugnata jamdiu vitia, post adepta virtutum munera, post diu progracta desideria, amore languens, contemplando se sursum erigens, cœlum mente per-

  1. Phil. 1.21,23.
  2. Psal. 119.5.
  3. Pro. 14.13.
transiens,