Haec pagina emendata est
11
C a p. 1.

viribus, hoc arte tota machinantem, si quatenus infrigidata calefiere, & extincta valeant ad antiquum vitæ spirituna suscitari. Illudit ejaculanti sacer ille virtutum chorus, sciens manu Domini percussos ægyptios ad vitam ultra non revocandos: unde spiritualiter exultans, psalmum sumit & tympanum, carmen illud Moysis plena Domino jucunditate decantans, Canuemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum & ascensorem dejecis in mare.[1] Ascensor malus, malignus quisque spiritus est; equi mali, vitia pessima; quibus ensidentes Angeli mali, quo ferantur impetu manifestum est, cum misere tentatas animas in profundum inferi pertrahunt, & tormentis æternalibus, divina id agente justitia, subjiciunt. Hos extinctos sibi gloriatur hæc anima; & in virtutum medio residens, iis se jam totam credit, harum prorsus se committit obsequiis; huic & humillime virtus omnis obsequitur, præstans unaquæque quod suum est. Quis jam percurrat stylo, quis profequatur eloquio, perfectæ huic animæ quid decoris eximii virtus unaquæque conferat, quid admitandæ gratiæ virtus unaquæque subministret? Quis ipsius decorem ad plenum exprimat? quam & continentia castam, & simplicem innocentia, lenem mansuetudo, misericordia piam, providam circumspectio, temperantia sobriam, discretam prudentia, sortem reddit patientia, & per sacros justitiæ tramites, cum multa dirigit reverentia charitas jam perfecta? Ab ipso namque sacri timoris initio, statim gressus in humilitate desigens, hinc impudicitiæ castra pertransiens, sicque per virtutes reliquas, ut a Spiritu Dei in mente disponuntur, ascendens in vanitates & insanias falsas non ultra respiciens, seperiori jam quodam loco totam se credit amori, & de ipsius excel-

  1. Exod. 15.6.
lentissimae
C 2