Haec pagina emendata est
10
C a p. 1.

sibi recte competere quod dictum est, Despondi enim vos uni viro, birginem castam exhibere casto:[1] item alibl, Vt exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam, neque rugam:[2] non habet enim hæc ex immunditia maculam; non ex dublicitate rugam; non proavam ex odio proximi conscientiam; non prodeunt ex corde ejus homicidia, non adulteria, non cætera quæ opprimere conscientiam, & hominem solent inquinare: omni namque custodia servat ipsa cor suum, attente per Salomonem audiens, quoniam ex ipso vita procedit.[3] Stat ad januas cordis hujus timor Dei providus & solicitus, ne viriis unde quaque pateat ad ipsius secreta progressus: stant ad propugnacula cordis hujus severa virtutum agmina, quæ non ut dudum, adversiis peccata jam dimicant; sed de Domino Jesu, jam jam de iis habita victoria, gloriantur: quorum jamdiu pugnam quanto acerbiorem expertæ sunt, tanto jucundiori gloria jam triumphant. Stat desuper succincta castitas, quæ se carnis immunditiam abstinentiæ saxo contrivisse gratulatur. Stat vultu placido, castitati comes humilitas, nil altus sapiens; sed elationem mentis alta semper appetentem, Domini virtute reprimens, & fœdam capitis ipsius imfaniam, ad petram, qui Christus est, fortiter & prudenter effringens. Sic infidelitatem fides, spes desperatam miseriam, invidiam charitas, simplicitas dolum, malitiam innocentia, falsitatem veritas, & singulæ quæque virtutes opposita sibi vitia, velut menstruosa cadavera, ad veritatis faxum jam fortiter allisa, despiciunt. Videas hic antiquam illam carnis concupiscentiam, ad extinctæ suæ sobolis funera lamentantem; oblectamenta varia, & totum quod exquisitissima tentationis arte potest confici, calire Babylonis aureo circumferentem, hoc

  1. Cor. 2. 11.2.
  2. Eph. 5.27.
  3. Pro. 4.13.
viribus,