Haec pagina emendata est
7
C a p. 1.

ticum, ut ore deformis, & horrenda facie, & toto fœda corpore, dicat tamen ad Patrem omnium, Osculetur me osculo oris sui. Munita vero fide, & sacramentis imbuta anima, nunc ad virtutis bonum se lege mentis erigens, nunc in peccati lapsu legem quæ in membris repugnat, excipiens; huic subjecta vicissitudini lugens & lugendo vociferans, O quis me liberabis a corpore mortis hujus![1] Nunquid apte cantabit Canticum, ut lacrymis obducta mœstitiæ, singultus pœnitentiæ trahens, dicat, Osculetur me osculo oris sui. Quod si progressus paululum, animam superiore quodam gradu consideres, æquali se quadam mediocritate moderantem, ut nec jam peccata quibus damnatio debetur admittat, nec ad virtutis adhuc alta conscendat, habitantem quodammodo cum Lot in Segor, montana nondum attingentem: hæc utique quo nondum virtutis summa contingit, eo plus exterioribus delectata, in osculi cœlestis appetitum minus fortiter inardescit; ut nec ipsi recte competat quod dictum est, Osculetur me osculo oris sui. Secretum jam nunc animæ spiritualis ingredere, attende animam jam stabilitam gratia, quam spiritus in montana protraxerit, quæ jam in excelsis habitare decreverit, quæ peccatum, mundo jam devicto calcaverit, quæ post Dominum cum Petro currens jam dixerit, Ecce, nos reliquimus omnia, & secuti summte;[2] hæc licet ab infidelitatis tenebris, a tegno peccati & mortis, ab impulsu tentationis, a torpore mentis longe sit; non tamen præsumit ut audeat, ubi summi Regis osculum, quod nondum forte gustavit, expectat, dicens, Osculetur me osculo oris sui: sed vel pedum Sanctorum osculo, cum Maria, contenta residet, vel juxta Joannem, cum amicis Sponsi stat, & gaudio gaudet ad vocem ejus,[3] quam suavitate plenissimam jam intus au-

  1. Rom. 7.24.
  2. Matth. 19.27.
  3. Joh. 3.19.
dire