Haec pagina emendata est
6
C a p. 1.

non alta tectorum laquearia, non ignava opum pondera, non fueata obsequentium latera, non agrorum in immensum continuata jugera, sed ut omnibus affluat abundanter, solum illum expetit qui est omnia, qui lux est & quies animarum, bonorum fons, & origo virtutum, quem apprehendere summum est, & quo perfrui jucundissimum: cujus intus impulsa desiderio, quod sentit exprimit, nec ultra se amplius intra silentii claustra cohibens, vel amantis more, sibi, vel cognatæ sibi cuiquam Virtuti cœlesti loquitur, dicens, Osculetur me osculo oris sui. Errat quidem amor sæpius in judicio, & dum suo pronus fertur desiderio, quo se cunque verterit, sibi videtur id contemplari quod appetit, & alium quemlibet id in se experiri quod sentit: unde quasi constet aliis, quis ipsum amor trahat & in se velut absorbeat, cum quod intus agit foris exprimit, neminem designat ex nomine, sed discreta quadam indescretione sic ait, Osculetur me osculo oris sui. Quod quidem perfectæ mentis arcanum est, & animæ jam defæcatæ cum cœlesti Sponso soliloquium. Age enim, mentis aciem deflecte paululum, & paulisper a summis ad inferiora descende; attende animam adhuc infidelitate constrictam, quæ fidei nondum radios illuminata perceperit, Ecclesiæ nondum limina convigerit, Sponsum prorsus nesciret; nunquid huic Canticum judicabis recte competere? ut ad Sponsum animarum sanctarum loquatur, dicens, Osculetur me osculo oris sui? Nunquid non esset indecens hæc in ejus ore Parabola? Quod si animam attenderis illuminatam quidem fide, sed operibus mortuam, oppressam graviter peccatis & obrutam, longam sibi restem peccati facientem, nec ad bonum illo pœnitentiæ remedio recurrentem; nunquid huic recte poterit aptari Can-

ticum,