Haec pagina emendata est
5
C a p. 1.

qui est infra: timent enim mali angeli & contremiscunt, boni vero perfecte diligunt: & sicut ad amorem malus angelus non assurgit, sic ad timorem angeli boni non descendunt; juxta illud, Perfecta charitas foras mittit timorem.[1] Cum itaque bonum angelum solus amore totum rapiat in se, malum vero solus timor deorsum premat; non est, præter hominem, in totius ordine creaturæ, in quo timor dilectioni concurrat, in quo sibi duo hæc conjuncta conveniant. Homini itaq; dicitur, Deum time, & mandata ejus observa: hoc est omnis homo: ac si dicatur, Omne hoc, id est, totum hoc, timere, scilicet, & amando mandata servare, competit homini; ut timendo declinet itam, amando pertingat ad gratiam. Vel si dicatur, Hoc est omnis homo, id est, per timorem & amorem sit perfectus homo. Vel, Hoc est omnis homo, id est, Ad hoc creatus est omnis homo, ab eodem intellectu on discrepat, cum creationis ejus hic modus & causa sit, ut iram sic evitet, & gratiam promereatur. Hæc igitur anima, salutis monita non jam derivata procul, sed de ipso fonte, summo videlicet, Salomone percipiens, jam eodcta in Proverbiis, mundana quonam modo possideat; in Ecclesiaste vero, qua ratione jam possessa mente deserat & contemnat; jam nunc in Canticis audir, quomodo a visibilibus ad invisibilia transeat, & authori omnium tota virtute mentis, & pelnitudine affectionis inbæreat. Sic a morali disciplina, qua possessa sancte communicat, per rationalem, qua mundana recte dijudicat, sanctam illam & summam ingressa theotiam, jam quæ rostro sunt oblita penitus, montem illum sanctum verticemque mentis suæ conscendens, per medium mebulæ & caliginis, sanctum illum Moysem ad contemplationis alta prosequitur,[2] ubi secreto manens habitaculo,

  1. Job 1.4
  2. Exod 19.20. & 20.21.
non
B 3