Haec pagina emendata est
103
C a p. 1.

quod tignis cedrinis opertum est, quiescere tutum & securum. Cedrus enim & cupressus imputribilis naturæ sunt, corrumpi nesciunt, viriditatem suam conservant pariter & odorem: odore quoque sup serpentes fugant & enecant, & sub iis quiescentibus, securitatem sic purant. Sic ergo ægitur hæc domus, in quam a Sponsa invitatur Sponsus. Non hic descendit pluvia, a qua eam protegant cedri & cupressi obumbracula. Hi namque cedri angeli quippe sunt, quibus domus hujus est commissa custodia: de iis namq; dictum est, Nolite scandalizare pusillos has: dico enim vobis, quod angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in cœlis est.[1] Luque eria vero que tignis munimen parant & fortitudinem, quæ suam conservant viriditatem, & odorem conservant optimum, quibus serpentes enecantur, hi sunt Archangeli sancti, robur parantes angelis, semper virides ea quidem viriditate qua creati sunt, ipsaque qua donati sunt, cum restiterunt dicenti, Ponam fedem meam ad Aquilonem, & ero similis Altissimo.[2] Et odor virtutum suarum spiritus enecat, ne bonorum corda perturbent, ne a bonis initiis ad majora confurgant. Attendendum vero, quod cum dicit Sponsa, Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cupressina, illo utatur dicendi genere, quo per partem totum intelligitur: in lecto enim, cui potior pars adscribitur, funadmentum ipsius domus & parietes intelliguntur: in tignis vero, & laquearibus, que tecti pars potissima sunt, omnia quæ tecti sunt adscribuntur. Sequitur;

  1. Matt. 18.10.
  2. Is. 14.14.
Cap.