Pagina:Fides Cancellarii Curiae Vicarialis Terrae Raphadalis

Sine Nomine
Fides Cancellarii Curiae Vicarialis Terrae Raphadalis, qua testatur, nullum in illa Curia reperiri Processum Informativum de Ven. Aloysio La Nuza
1759
editio: incognita
fons: [1]

Ego infrascriptus Sacerdos Joannes De Stephano Cancellarius sive Archivista, sive Magister Notarius Spiritualis Curiae Vicarialis hujus Terrae Raphadalis fidem facio, ac verbo veritatis testor medio etiam juramento, quod, quamvis usus, stylus, et consuetudo hujus Regni Sicilia ferat, ut originale, Processus, qui Auctoritate Ordinariorum Episcoporum in quacumque Curia particulari Ecclesiastica conficiuntur, statim ac expleti fuerint, ad Cancellariam, sive Archivium respectivi Episcopi transmittantur, prout prescribitar in Decretis generalibus Sa: Me: Urbani VIII., ac proinde Processus quicumque Informativi, qui super sanctitate virtutibus, et miraculis Servorum Dei de mandato Episcoporum in Spiritualibus Curiis Particularibus conpilatur, in Generali Cancellaria, sive Archivio Episcopali requiri, atque inveniri soleant, possint, et debeant; his tamen minime obstantibus, fidem indubiam facio, me quamcumque possibilem diligentiam fecisse pro reperiendis, siqui fortasse inveniri possent, in hoc particulari Archivio Vicariali supradictae Civitatis Raphadalis, quibuscumque Processibus Informativis confectis super sanctitate vitie, virtutibus et miraculis, aut donis supernaturalibus Ven. Servi Dei Patris Aloysii La Nuza Sac. Professi Societatis Jesu, neque ullum prorsus reperire valuisse, siva reperisse. In quorum omnium, et singulorum fidem presentem testificationem feci, et facio, medioque juramento declaro, ac me subscribo, solitoque, quo utor, Signo, seu Sigillo communivi, hac die prima mensis Januarii 1759.

D. Joannes De Stephano Cancellarius.

Loco + Sigilli.

Indubiam fidem facimus et testimonio Nos infrascripti Jurati hujus Terrae Raphadalis omnibus et singulis presentes visuris pariter ac lecturis qualiter supradicta subscripta est vere et proprie facta manu propria Reverendissimi Sacerdotis D. Joannis De Stephano, qui in hac Terra Officium Magistri Notarii hujus Curiae Foraneae exercet. Unde in testimonium veritatis hanc nostram fieri jussimus nostrisque propriis manibus subscripta, ac sigillo, quo in similibus utimur munita.

Datum Raphadali die 3 Januarii 1759 Unde ec.

D. Joseph la Rizza Juratus

D. Bernardus lo Re Juratus

D. Antonious la Rizza Juratus

D. Joannes Giambellucca Juratus

Loco + Sigilli

Didacus Vinti Magister Notarius