57. Unde autem retribum illi pro omnibus quae retribuit mihi? Sed quid dicam uel quid promittam Domino meo? quia nihil ualeo nisi ipse mihi dederit, sed scrutatur corda et renes, quia satis et nimis cupio et paratus eram ut donaret mihi bibere calicem eius sicut indulsit et ceteris amantibus se.
58. Quapropter non contingat mihi a Deo meo ut unquam amittam 'plebem suam quam adquisiuit in ultimis terrae. Oro Deum ut det mihi perseuerantiam et dignetur ut reddam illi [mej testem fidelem usque ad transitum meum propter Deum meum.
59. Et si aliquid boni umquam imitatus sum propter Deum meum quem diligo, peto ilii det mihi ut cum illis proselitis et captiuis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipsam etiam caream sepulturam, aut miserissime cadauer per singula membra diuidatur canibus aut bestiis asperis, aut uolueres caeli comederent illud. Certissime reor si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corpore meo, quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est, in gloria Christi Iesu redemptoris nostri, quasi filii Dei uiui et coheredes Christi et conformes futurae imaginis ipsius; quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso regnaturi sumus.
60. Nam sol iste quem uidemus, Deo iubente, propter nos cotidie oritur sed numquam regnabit neque permanebit splendor eius sed et omnes qui adorant eum in poenam miseri male deuenient. Nos autem qui credimus et adoramus solem uerum