Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/56

Haec pagina nondum emendata est
40
CONFESSIO SANCTI PATRICII

Non me penitet nec satis est mihi; adhuc impendo et superimpendam. Potens est Dominus ut det mihi postmodum ut meipsum impendam pro animabus uestris.

54. Ecce testem Deum inuoco in animam meam quia non mentior. Neque ut sit occasio adulationis uel auaritiae scripserim uobis neque ut honorem spero ab aliquo uestro. Sufficit enim mihi honor qui nondum uidetur sed corde creditum Fidelis autem qui promisit; nunquam mentitur.

55. Sed uideo iam in praesenti saeculo me supra modum exalatum a Domino. Et non eram dignus neque talis et hos mihi praestaret, dum scio certissime quod mihi melius conuenit paupertas et clamitas quam diuitiae et diliciae. Sed et Christus Dominius papuper fuit pro nobis. Ego uero miser et infelix uoluero iam non habeo, neque meipsum iudico, quia quotidie spero aut internicionem aut circumueniri aut redigi in seruitutem, siue occasio euiuslibet. Sed nihil horum uereor propter promissa caelorum; quia iactaui me ipsum in manus Dei omnipotentis, quia ubique dominatur, sicut propheta dicit: Iacta cogitatum tuum in Deum et ipse te enuteriet.

56. Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo pro quo legationem fungor in ignobilitate mea; sed quia personam non accipit et elegit me ad hoc officium ut unus essem de suit minimis ministris