Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/52

Haec pagina nondum emendata est
36
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

47. Nunc ergo simpliciter insinuaui fratribus et conseruis meis qui mihi crediderunt propter quod praedixi et praedico ad roborandam et confirmandam fídem uestram. Utinam ut et uos imitemini maiora et potiora faciatis. Hoc erit gloria mea, quia, Filius sapiens gloria patris est.

48. Uos scitis et Deus qualiter inter uos conuersatus sum a iuuentute mea in fide ueritatis et in sinceritate cordis. Etiam ad gentes illas inter quas habito ego íidem illis praestaui et praestabo. Deus scit neminem illorum circumueni, nec cogito, propter Deum et ecclesiam ipsius ne excitem illis et nobis omnibus persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini quia scríptum est: Uae homini per quem nomen Domini blasphematur.

49. Nam etsi imperitus ut in omnibus, tamen conatus sum quippiam seruare me etiam et fratribus Christianis et uirginibus Christi et mulieribus religiosis quae mihi ultronea munuscula donabant et super altare iactabant ex ornamentis suis, et iterum reddebam illis et aduersus me sandalizabantur cur hoc faciebam. Sed ego propter spem perennitatis ut me in omnibus caute propterea conseruarem, ita ut me in aliquo titulo infideles caperent uel ministerium seruitutis meae, nec etiam in minimo incredulis locum darem infamare siue detractare.

50. Forte autem quando baptizaui tot milia hominum sperauerim ab aliquo illorum uel dimidium