Et item Dominus per prophetam praenuntians inquit: Et erit in nouissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filli uestri et filiae uestrae, et filii uestri uisiones uidebunt et seniores uestri somnia somniabunt; et quidem super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt; Et in Osee dicit; Uocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est: Non plebs mea uos, ibi uocabuntur filii Dei uiui.
41. Unde autem Hiberione qui nunquam notitiam Dei habuerunt, nissi idula et immunda usque nunc semper coluerunt, quomodo nuper facta est plebs Domini et filii Dei nuncupantur! Filii Scottorum et filiae regulorum monachi et uirgines Christi esse uidentur.
42. Et etiam una benedicta Scotta genitiua, nobilis, pulcherrima, adulta erat, quam ego baptizaui; et post paucos dies una causa uenit ad nos. Insinuauit nobis responsum accepisse a nuntio Dei et monuit eam ut esset uirgo et ipsa Deo proximaret. Deo gratias, sexta ab hac die optime et auidissime arripuit illud quod etiam omnes uirgines Dei ita hoc faciunt; non sponte patrum earum sed et persecutionem patiuntur et improperia falsa a parentibus suis, et nihilominus plus augetur numerus,