Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/40

Haec pagina nondum emendata est
24
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

mea qui mihi tanta diuinitate cooperasti ita ut hodie in gentibus constanter exaltarem et magnificarem nomen tuum ubicumque loco suero; nec non in secundis sed etiam in pressuris, ut quidquid mihi euenerit siue bonum siue malum, aequaliter debeo suscipere et Deo gratias semper agere qui mihi ostendit ut indubitabilem eum sine íine crederem, et qui me audierit ut ego inscius et in nouissimis diebus hoc opus tam pium et tam mirificum adire adgrederer ita ut imitarem quispiam illos quos ante Dominus iam olim praedixerat praenunciaturos euangelium suum in testímonium omnibus gentíbus ante finem mundi. Quod ita ergo, ut uidimus, itaque suppletum est. Ecce testes sumus quia euangelium praedicatum est usque ubi nemo ultra est.

35. Longum est autem totum per singula enarrare laborem meum uel per partes. Breuiter dicam qualiter piissimus Deus de seruitute sepe [me] liberauit et de periculis xii qua periclitata est anima mea, praeter insidias multas et quae uerbis exprimere non ualeo; nec et iniuriam legentibus faciam sed Deum auctorem habeo qui nouit omnia etiam antequam fiant ut me pauperculm pupillum idiotam tamen responsum diuinum creberrime admonuit.

36. Unde mihi haec sapientia quae in me non erat qui nec numerum dierum noueram neque Deum sapiebam? Unde mihi postmodum donum tam