Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/30

Haec pagina emendata est
14
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

refecti et canes eorum repleti sunt quia multi ex illis secus viam semivivi relicti sunt. Et post haec summas gratias egerunt Deo et ego honorificatus sum sub oculis eorum; et ex hac die abundanter cibum habuerunt. Etiam mel silvistre invenierunt et mihi partem obtulerunt. Et unus ex illis dixit, Hoc immolaticum est. Deo gratias, exinde nihil gustavi.

20. Eadem vero nocte eram dormiens et fortiter temptavit me Satanas, quod memor ero quamdiu fuero in hoc corpore, Et cicidit super me veluti saxum ingens et nihil membrorum meorum praevalui. Sed unde mihi venit in spiritum ut Heliam vocarem? Et in hoc vidi in caelum solem oriri et dum clamarem Heliam viribus meis ecce splendor solis illius decidit super me et statim discussit a me omnem gravitudinem. Et credo quod a Christo Domino meo subventus sum, et spiritus eius iam tunc clamabat pro me. Et spero quod sic erit in die presurae meae, sicut in aevanguelio inquit: In illo die Dominus testatur, non vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vesti qui loquitur in vobis.

21. Et iterum post annos multos adhuc capturam dedi. Ea nocte prima itaque mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi dicentem mihi, Duobus autem mensibus eris cum illis. Quod ita factum est. Nocte illa sexagensima liberavit me Dominus de manibus eorum.