Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/28

Haec pagina emendata est
12
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

acriter cum indignatione respondit, Nequaquam tu nobiscum adpetes ire. Et cum haec audiissem separavi me ab illis ut venirem ad tegoriolam ubi hospitabam; et in itinere coepi orare et antequam orationem consummarem audivi unum ex illis et fortiter exclamabat post me, Veni cito quia vocant te homines isti; et statim ad illos reversus sum. Et coeperunt mihi dicere, Veni, quia ex fide recipimus te. Fac nobiscum amicitiam quomodo volueris. Et in illa die itaque reppuli suggere mammellas eorum propter timorem Dei, sed verumtamen ab illis speravi venire in fidem Iesu Christi, quia gentes erant, et ob hoc obtinui cum illis et protinus navigavimus.

19. Et post triduum terram coepimus et xxviii dies per disertum iter fecimus et cibus defuit illis et fames invaluit super eos. Et alio die coepit gubernator mihi dicere, Quid, Christiane, tu dicis? Deus tuus magnus et omnipotens est; Quare ergo nobis orare non potes? quia nos a fame periclitamur; difficile est enim umquam ut aliquem hominem videamus. Ego enim evidenter dixi illis Convertemini ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum meum cui nihil est impossibile, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram usque dum satiamini, quia ubique habundat illi. Et adiuvante Deo ita factum est. Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit et multos ex illis interfecerunt et ibi .ii. noctes manserunt; et bene