Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/26

Haec pagina emendata est
10
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

tantas moles post captivitatem, post annos multos, in gentem illam tantam gratiam mihi donaret, quod ego aliquando in iuventute mea numquam speravi neque cogitavi.

16. Sed postquam Hiberione deveneram, cotidie itaque pecora pascebam et frequens in die orabam; magis ac magis accedebat amor Dei et timor ipsius et fides augebatur et spiritus agebatur, ut in die una usque ad centum orationes et in nocte prope similiter, ut etiam in silvis et monte manebam. Ante lucem excitabar ad orationem per nivem per gelu per pluiam; et nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me sicut modo video, quia tunc spiritus in me fervebat.

17. Et ibi scilicet quadam nocte in somno audivi vocem dicentem mihi, Bene ieiunas, cito iturus ad patriam tuam. Et iterum post paululum tempus audivi responsum dicentem mihi, Ecce navis tua parata est. Et non erat prope sed forte habebat .cc. milia passus. Et ibi numquam fueram nec ibi notum quemquam de hominibus habebam. Et deinde postmodum conversus sum in fugam et intermissi hominem cum quo fueram .vi. annis et veni in virtute Dei qui viam meam ad bonum dirigebat et nihil metuebam donec perveni ad navem illam.

18. Et illa die qua perveni profecta est navis de loco suo. Et locutus sum ut haberem unde navigarem cum illis et gubernatori displicuit illi et