Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/20

Haec pagina emendata est
4
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

Et iterum inquit: Opera autem Dei revelare et confieri honarificum est.

6. Tamen etsi in multis imperfectus sum, opto fratribus et cognatis meis scire qualitatem meam ut possint perspicere votum animae meae.

7. Non ignoro testimonium Domini mei qui in psalmo testatur: Perdes eos qui loquuntur mendacium Et iterum inquit: Os quod mentitur occidit animam. Et idem Dominus in evangeliis inquit: Verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.

8. Unde autem vehementer debueram cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa ubi nemo se poterit subtrahere vel abscondere sed omnes omnino reddituri sumus rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Domini Christi.

9. Quapropter ollim cogitavi scribere sed et usque nunc hesitavi; timui enim ne inciderem in linguam hominum quia non dedici sicut et ceteri qui optime itaque iura et sacras literas utraque pari modo combiberunt, et sermones illorum ex infantia numquam mutaverunt, sed magis ad perfectum semper addiderunt. Nam sermo et loquela nostra translata est in linguam alienam sicut facile potest probari ex saliva scripturae meae, qualiter sum ego in sermonibus instructus et eruditus; quia inquit Sapiens, Per linguam dinoscetur et sensus et scientia et doctrina veritatis.