Pagina:Faoistin naoṁ-Ṗadraig (1906).djvu/18

Haec pagina emendata est
2
CONFESSIO SANCTI PATRICII.

3. Unde autem tacere non possum, neque expedit quidem, tanta beneficia et tantam gratiam quam mihi Dominus praestare dignatus est in terra captivitatis meae; quia haec est retributio nostra ut post correptionem uel agnitionem Dei exaltare et confteri mirabilia ejus coram omni natione quae est sub omni coelo.

4. Quia non est alius Deus nec umquam fuit nec ante nec erit post haec praeter Deum Patrem ingenitum sine principio a quo est omne principium, omnia tenentem, ut dicimus, et eius Filium lesum Christum qui cum Patre scilicet semper fuisse testamur ante originem saeculi spiritaliter apud Patrem inenarrabiliter genitum ante omne principium. Et per ipsum facta sunt visibilia et invisibilia; hominem factum morte devicta in caelis a Patre receptum. Et dedit illi omnem potestatem super omne nomen caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur ei quia Dominus et Deus est Iesus Christus quem credimus. Et expectamus adventum ipsius mox futurum iudex vivorum atque mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua. Et effudit in nobis habunde Spiritum Sanctum, donum et pignus immortalitatis, qui facit credentes et obedientes ut sint filii Dei et coheredes Christi, quem confitemur et adoramus unum Deum in Trinitate sacri nominis.

5. Ipse enim dixit per profetam: Invoca me in die tribulationis tuae et liberabo te et magnificabis me.